Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 42


Quod ipsi Mediolanenses, donec predicti cardinales prope
Laude vel Mediolanum fuerunt, [bene] observaverunt.
Cardinalibus vero a longe recedentibus, statim in sequenti proximo
die Martis sancti, in quo omnes homines, mortui etiam,
requiescere et bene habere debebant, omnes Laudenses palam
in bannum posuerunt, nisi de inde in antea usque ad proximum
diem Iovis post pascha iuravissent omnes, quod sine
ullo tenore starent et obedirent omnibus illis preceptis,
quecumque ipsi eis facerent.
Laudenses vero hoc audito maximo perterriti timore, quid
dicerent quidve facerent ignorantes, cum illud tale iusiurandum
facere nolebant, scientes etiam, quod, nisi ipsum subirent,
Mediolanenses eos de terra expellerent et omnia eorum bona
eis raperent; tandem ipsi Laudenses ex necessitate consilium
reperientes ac Deum omnipotentem omnibus suis personis
et bonis preponentes ac ipsum Deum magis quam
Mediolanenses timentes, illud nefandissimum sacramentum
omnino facere recusaverunt. Proximo itaque Mercurii die post
pascha veniente Mediolanenses non expectantes predictum
diem Iovis, in quo fuerit terminus banni, cum carris et

1



5




10




15




20
Torna all'inizio