Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 170


Dyomedis equum a sua prostracione surgentem suas intercipit per
habenas et Troilo pedes bellanti presentat, in quem Troilus festinanter
ascendit.
Sed Troilum tunc festinancius Achilles inuadit. quem Troilus in
sua uirtute suscepit et viriliter irruit in Achillem, sic quod Achillem
ab equo deiecit et ipsum grauiter uulnerauit. Achilles autem
nec suo casu precipiti stupefactus nec curans de tanti ictus quasi
letifera lesione cum maxima celeritate surrexit et equum conatur
ascendere. Sed Troyani ei resistunt uiriliter. Tunc Hector
ad locum ipsum accessit et, ut scripsit Dares, fere tunc Hector
mille milites interfecit qui Achillem defendere conabantur. A quo
Achilles sic grauiter fuit oppressus quod sibi, multa fatigacione
lassato, uix erat defendendi facultas. Qui tunc captus indubitabiliter
extitisset, nisi Thelamon et dux Athenarum celeriter occurrissent,
qui Achillem equum ascendere cum multo labore fecerunt.
Superueniente igitur noctis crepusculo, non fuit amplius tunc
preliatum, et utraque pars bellancium, bello ipso diuiso, sua in
presidia se recepit. Per xxxa autem dies continuos acriter fuit
pugnatum. Propter quod ex vtraque parte multi sunt cesi sed
plures ex Grecis. De filiis uero naturalibus regis Priami infra dies
illos fuerunt sex interfecti et Hector iterum in facie uulneratus.
Quare rex Priamus regi Agamenoni nuncios suos mittit, vi mensium
petit inducias, que sibi concesse fuerunt, treug[u]a
firmata.
[Incipit liber xxius de octauo bello et de de morte infelici
fortissimi Hectoris. ]
Firmatis igitur sex mensibus datis ad treugam, infra hos sibi
Hector de uulneribus suis medetur, iacens tunc in aula pulchritudinis
nobilis Ylion, de qua mirabilia scripsit Dares. Dixit enim eam fuisse
totaliter institutam de xii lapidibus alabastri, cum ipsa esset
longitudinis forte passuum xxti. Eius pauimentum fuisse dixit

Torna all'inizio