Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 120


funus Licerius domesticus a Gundibaro patricio totius etiam
voluntate exercitus apud Ravennam imperator efficitur.
Anno deinde sequenti inopinate Nepos patricius cum
exercitu veniens Licerium regia exuit potestate eumque apud
Salonas Dalmatiarum urbem episcopum ordinavit.
Eo tempore cum apud Tolosam Wisegotharum populis
Euricus regnaret ac pro Italiae Galliaeque finibus inter Nepotem
et Euricum litium fomenta crevissent bellumque e
diverso utrique praepararent, interveniente Epiphanio, de quo
praemissum est, Ticinensi episcopo, foederis inter eos iura
firmata sunt.
Haud procul ab his temporibus Theodoricus cognomento
Strabo Triarii filius
cum magna Ostrogotharum multitudine
usque ad quartum urbis miliarium armatus advenit, nulli tamen
Romanorum noxius, continuoque in Illyricum reversus
extinctus est.

Exigit nunc locus dicere, quam ob causam Gothorum
alii Ostrogothe, alii vero Wisegothae sint dicti, oportunumque
est aliquantulum ad superiora tempora regredi, quatenus
horum ratio vocabulorum possit exponi. temporibus Valentiniani
superioris Augusti cum intra Traciae fines Gothorum
tunc populi communiter habitarent, bifarie per Alaricum ac
Fridigernum divisi decreverunt, ut utramque rem publicam id
est Fridigernus cum suis Orientalem, Alaricus vero cum suo
exercitu Occidentalem opprimeret. hi ergo, qui cum Fridigerno
in Orientali remanserant parte, lingua patria ab oriente
Ostrogothae id est orientales Gothi sunt dicti; isti vero, qui
occiduas petierant regiones, ab occidente Wisigothae id est
occidentales sunt appellati.
Leo igitur Augustus postquam Orientale decem et septem
annis rexit imperium, diem clausit extremum. mortuo Leone
Zeno continuo Augustalem nanctus est dignitatem. Leonem
itaque, de quo praemissum est, quem pater Leo in regni
adsciverat potestatem, mater sua Zenonis impetum formidans
occulte clericum fecit exigentique vehementer Zenoni, ut filium

Torna all'inizio