Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 223

Liber III


a nobis nonnullis libris conscripta, partim in aliud tempus, opusque conservatur.
De dispositione.
Cap. XVI.
Dispositio igitur est ordo rerum dicendarum, ad nostram causam certa ratione accommodatus. Ea nos in scribendo plurimum iuvabit. Is enim qui scribit, si recte materiam disponat et facilius scribet, quum res inter se non implicet atque ad idem saepe non redeat et utilius atque aptius ad persuadendum scribet, quum rationes singulas locis suis, quasi milites in acie collocaverit. Is vero qui leget et omnia melius intelliget et facilius memoria retinebit. Igitur qui ad scribendum accedit, quasi corpus aliquod compositurus, materiam omnem animo quasi oculis subiiciat ac proponat et primum quidem eam in caput et maxima membra, hoc est, in exordium et caeteras maiores partes distinguat neque solum quantum satis est, uniquique parti tribuat, ut omnia pro corporis magnitudine sibi aequaliter membra respondeant, ne si caput aut aliud membrum a caeteris magnitudine discrepet, monstrosum corpus esse videatur, verumetiam eius generis materiam parti cuique tribuat, quam illi maxime intelligit convenire, ne vel ea quae confirmationis sunt, in exordium conferat vel quae in narratione dicenda sunt, in conclusionem differat. Deinde in exordio semina quaedam et principia causae totius, tanquam nervos in capite

Torna all'inizio