Adiacentes quidem atque contiguos premitis, sed contra quos vos valeatis
extendere, semper invenitis. Unde scriptum est: Qui quaerit ditari,
non erit innocens . Et alibi dicitur: Avaro nichil est scelestius. Quid super bis
continuet: si tamen avarus est, totum perdit, ita ut inter omnium
criminum reos nequiorem se invenire non possit: Nichil est enim , sicut
dicitur, avaro scelestius, nichil iniquius quam amare pecuniam . Quid ergo
proderit non occidere, non mechari, non rapere, non denique peiurare,
immunemque te prorsus a cunctis criminibus custodire, dummodo si a te
avaricia non expellitur, nichil te nequius, nichil scelestius reperitur?
Eat ergo avarus, parietes aecclesiae construat, studio predicationis insistat,
dissidentes in pace confoederet, titubantes in catholicae fidei veritate
confirmet, offerendis cotidie sacrificiis sit intentus, a negotiis saecularibus
sit remotus: donec tamen in eo ardor avariciae non extinguitur, omnis
flos virtutum eius exuritur, et nullus eo criminosior invenitur. Enimvero
postquam scriptura posuit, avaro nichil esse scelestius, ne quis in hoc
verbo, quod est avarus, dubietatis scrupulus posset emergere, vigilanter
addidit: nichil iniquius quam amare pecuniam . Igitur avarum esse nichil
est aliud, quam amare pecuniam. Amatur enim acquisita pecunia, amatur
|
|