Cap. LXXVII.
Capitaneo significat, quomodo miratur, quod
non significat prospera nova de partibus illis.
Cum scias, nos libenter intendere et gratis
aspirare circa successuum tuorum notitiam,
admiratione inducimur non injusta,
quod solutionem exercitus Januensis, et
ipsorum ruinam, nobis significare distuleris,
et alia prospere contingentia quae nostram audientiam
delectarent.
Cap. LXXVIII.
Eidem, ut faciat restitui bona disrobatis supra
mare.
Bartholomaeus civis Lucanus, fidelis noster,
ad prasentiam nostram nuper accedens,
coram nobis exposuit cum querela:
quod cum ipse dudum in quadam [Butz]
navi Gerhardi de Istria, suis et sociorum quorum
mercibus onerata, sub spe emolumenti a
Brundusio versus Duratium navigaret, Comati
quarundam galearum et barckettarum, de Saone
S. R. et G. Jo. et quidam alii, qui cum eis
erant, ipsum et socios hostiliter invadentes, ceperunt
eosdem, et omnia bona quae habebant
ibidem, ipsis prius enormiter tormentatis, ut
asserit, abstulerunt. Cumque idem Barth.
nostrae supplicaverit Majest. ut sub restitutione
rerum suarum, quibus tunc extitit sic violenter
et temere spoliatus, providere sibi misericorditer
dignaremur: nos supplicationibus ipsius
|
|