Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 89


erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum»,
Ergo divinitas est Deus, non quidem talis, qualis fuit ille cui dictum est
a divinitate: «Ecce constitui te Deum pharaonis» vel quales sunt omnes
electi, de quibus dicitur: «Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes»,
sed talis qualis est ille, qui fecit istos deos, qui grece dicitur “theos”,
id est videns, quia ipse omnia que sunt in se ipso videt, dum nichil extra
se ipsum aspicit, quia nichil extra se ipsum est. Laudant ergo theologici
divinitatem, quia ipsa Deus est.
[26]
Quod divinitatem laudant secundum hoc quod ipsa est veritas
Ipsa quoque divinitas de se dicit: «Ego sum veritas » unde in Evangelio
ait: «Ego sum via, veritas et vita», et David dicit in ea: «Veritas
de terra» id est de virgine Maria «orta est». Laudant igitur
theologici divinitatem quia ipsa veritas est, sed non ideo quod sit talis,
qualis in omni vero creata est, unde omne verum et est et dicitur verum,
sed talis que omnium verorum creatrix sit et dicatur substantialiter veritas.
His ergo cunctis laudant eam multivocam, id est multis vocationibus
unum eam vocantes adunant. Et non solum laudant eam multivocam
cum eam adunant, sed etiam cum causaliter regit omnia, et in
se finem consummativum ducit omnia, ut sit ipsa omnia in omnibus.
[27]
Quod laudant divinitatem multivocam vel multivoce, quod omnia
regit et in se finem omnia deducit
Et cum ipsi theosophi, id est Deum sapientes, multivoce laudant eam
omnium causalem ex omnibus causativis,
etiam laudant eam multivocam.

Torna all'inizio