Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 536


promovere negocia et, ut expedit, executioni mandare. Et
dixit: si rex obedienti et fideli et, e contra, demerenti, pro meritis
non respondet, ut alii ob retribucionem nitantur, et alii terreantur
acerbitate terrorum, nec rex reputari debet nec agendorum
suorum director. Et dixit: si regis consultor et phisicus eius,
in cunctis vota sequantur, rex semper damnificabitur et erit
infirmus continuo bonique finis expectacione fraudatus. Et dixit:
si rex incumbat alteri de rebus quas ex se ipso agere debet,
grande consequetur damnum; et similiter si sibi incumbit de
rebus alteri committendis, est ad populi sui damnum, eo quod
ad aliqua rex habet modo respectum que investiganda forent
modis pluribus a perfecto, quemadmodum in vino contingit
quod colore, sapore, substancia vel odore detestandum quandoque
censetur; et si quis in uno predictorum decreverit, abiectis aliis,
suorum viciorum ignarus iudicare non poterit quod sit bonum.
Et dixit: secrecius consilium regis est consensus, et ipsius
opera sunt melior thesaurus eidem; et inter homines verax
est melior, et sapiens melior persuasor, et meliores divicie sunt
que decenti conveniunt lucro, et sapienciarum melior est que
nobilibus reconditur acquisita. Et dixit: decet regem illi committere
sua negocia quem fide et sensu probavit; et si talem
habere non poterit, ei qui cum sapientibus et bonis conversatus
est committat. Et dixit: sapiens rex et intelligens invalescit consultacione
prudencium, sicut infusione olei lumen ignis. Et dixit:
oportet regem discretum, si duo habeas agere que invicem efficere
nequit, a nobiliori incipere et magis utili, et si nobilitate

Torna all'inizio