in omnibus fidelis adiutrix, fortis auxiliatrix et consiliatrix prudens,
que, si quando videbat aliquos caritate tepescere, celestia vel ad
paululum oblivisci, in terrenis utcumque cor ponere, statim intonabat,
statim commovebat exercitum, statim filiorum meorum faciem
implebat ignominia, ut quererent nomen Domini. Nunc autem reliquit
me soror mea et lumen oculorum meorum non est mecum,
quia, dum quies a persecutoribus facta est filiis, domestico et intestino
bello crudelius lacerantur, invicem invidentes, invicem provocantes
in aquisitione divitiarum et deliciarum effluxu".
Capitulum 14 -Laus bonorum pauperum.
"Intervallo siquidem temporum ceperunt aliqui respirare et voluntate
viam rectam ambulare ceperunt, quam quidam tempore illo ambulaverunt
necessitate compulsi. Venerunt ii omnes ad me multis
precibus ac lacrimis assidue rogantes ut inirem cum eis fedus perpetue
pacis, essemque cum eis sicut olim fui in diebus adolescentie mee,
quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei. Fuerunt
ii viri virtutum, viri pacifici, sine querela ante Deum, persistentes
in amore fraternitatis, quousque vixerunt in carne, spiritu
pauperes, rebus inopes, vita et sanctitate divites, celestium carismatum
donis locupletes, spiritu ferventes, spe gaudentes, in tribulatione
patientes, mites et humiles corde, servantes spiritus pacem,
morum concordiam, coherentiam animorum, conversationis unitatem
et unitatis iocunditatem. Viri denique devoti Deo, grati angelis, amabiles
hominibus, sibi rigidi, misericordes aliis, actu religiosi, incessu
modesti, vultu hilares, corde graves, humiles in prosperis, magnanimes
in adversis, in convivio sobrii, in vestitu parcissimi, in somno
rarissimi, verecundi et timorati et omnium bonorum claritate conspicui.
Erat cum iis conglutinata anima mea et unus spiritus et una
fides erat in nobis".
|
1
5
10
15
20
25
|