Salimbene de Adam: Cronica

Pag 915


commiserunt, que fuerunt preambula ad mala que postea venerunt
super eos, sicut iam descripsimus et adhuc inferius
describemus.
De quibusdam molendinariis de Regio qui in habitu fratrum Minorum in
publica strata tempore Carnisprivii faciebant choreas.
Nam, in precedentibus annis ab isto millesimo, quidam molendinarii
de Regio cum quadam calliditate et malicia petierunt et
obtinuerunt a fratribus Minoribus aliquas tunicas habituales et
veteres, quas dicebant se velle ponere sub labore et instrumento
fullonis, ut inde meliores efficerentur; cum quibus postea tempore
Carnisprivii, in habitu fratrum Minorum, advesperascente
iam die, in strata publica choreiçando cantabant. Et hanc stultitiam
faciebant instigante diabolo, qui volebat quod ponerent maculam
in electis, ut fratres Minores a transeuntibus crederentur
qui talia faciebat, et sic Ordini in scandalum et in dedecus redundaret.
Sed dicit Ecclesiasticus XX7 quod istis evenit: Facienti
nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscet
unde adveniet illi illusio et improperium superborum, et vindicta
sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui obletantur casu iustorum,
dolor autem consumet illos, antequam moriantur. Quod
revera, in istis molendinariis qui talia fecerunt, postea fuit impletum.
Nam potestas Reginus qui tunc temporis erat, cum audisset
hec omnia, turbatus valde quasi pro zelo Ordinis fratrum Minorum,
et quia sibi ex offitio incumbebat, acriter eos punivit, tam
in pecunia quam banno perpetuo supponendo, ut alii in posterum
similia facere non auderent, iuxta illud Prover. XIX: Pestillente
flagellato stultus sapientior erit. Hinc Sapiens ait, Prover. XXII:
Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras
egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos
qui confixerunt animam eius. Et infra XXIII: Ne attingas terminos
parvulorum et agrum pupillorum ne introeas. Propinquus enim
eorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. Et in
Iob IIII sic habetur: Vidi eos qui operantur iniquitatem, qui

Torna all'inizio