Hic quaeruntur duo. Primo de traductione originalis peccati. Secundo de
subiecto eius.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum per traductionem carnis originale
peccatum traducatur; 2. Utrum in omnes homines necessarium sit originale
peccatum transire.
ARTICULUS 1
Utrum originale peccatum
possit transire in posteros per originem carnis
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per originem carnis peccatum originale a primo parente in
posteros transire non possit. Actio enim personae non extendit se ad naturam:
quia persona inferior et minus est potens quam natura in qua subsistit. Sed
origo carnis debetur ipsi naturae, cum generatio sit ordinata ad conservationem
speciei, et non individui. Ergo peccatum primi parentis per originem carnis
in posteros transire non potuit: quia hoc esse non potuit nisi per actionem
personae natura inficeretur.
2. Praeterea, contrariorum oportet esse idem subiectum. Sed infectio culpae
perfectioni virtutis opponitur. Cum ergo semen subiectum virtutis esse non possit,
nec infectioni culpae subiici poterit. Caro autem non traducitur nisi
mediante semine. Ergo per modum istum mediante semine non poterit per traductionem
carnis originale peccatum traduci.
3. Si dicatur, quod per libidinem coitus semen inficitur, et illa infectio est causa
culpae originalis; contra. Libido, secundum Augustinum, dicitur improba
voluntas. Sed improba voluntas peccatum est. Ergo si ratione libidinis culpa
originalis causatur in nato, tunc natus traheret peccatum originale a proximo
parente, et non a primis parentibus; et hoc est contra id quod infra Magister
determinat.
4. Praeterea, illa infectio seminis defectus quidam est. Omnis autem defectus in
nobis videtur vel culpa vel poena esse. Aut igitur est culpa, aut poena. Culpa
non potest esse, quia semen subiectum culpae esse non potest: nec etiam poena,
quia poena culpam praecederet, et culpa ex poena causaretur, quod est inconveniens.
Ergo nullo modo potest ex infectione seminis peccatum originale in
generato causari.
|
|