Paulus Diaconus: Carmina

Pag 67


Tullius ore potens cuius vix pangere laudes,
Ut dignum est, posset, vel tua lingua, Maro.
Stirpe ducum regumque satus ascenderat ipse
Nobilior generis culmina celsa sui,
Formosus, validus, suavis, moderatus et acer,
Facundus, sapiens, luxque decorque fuit.
Quod logos et phisis, moderansque quod ethica pangit,
Omnia condiderat mentis in arce suae,
Strenuus eloquii, divini cultor et index,
Pervigil in lacrimis tempora noctis agens,
Anteibat iuvenes venatu, viribus, armis;
Flaminibusque ipsis famina sancta dabat.
Ter binis lustris patriae sic rexit abenas,
Fluctibus ut lintrem navita doctus agit.
Sollicite gratiam pacis servavit amator,
Consilio cautus, providus atque sagax.
Cum natis proprium nil ducens tradere censum,
Insuper et patriae promtus amore mori.
Mestorum solamen erat, solamen egentum,
Hos satagens verbis, hos relevare manu.
Ornasti patriam doctrinis, moenibus, aulis;
Hinc in perpetuum laus tua semper erit.
Tu requiesque tuis, portusque salusque fuisti,
Gloria, deliciae, tu generalis amor!
Heu mihi, quam subito perierunt omnia tecum
Gaudia, prosperitas, paxque quiesque simul.
Planctus ubique sonat, te luget sexus et aetas
Omnis, et ante omnes, tu Benevente, doles.
Nec minus excelsis nuper quae condita muris,
Structorem, orba, tuum, clara Salerne, gemis.
Apulus et Calaber, Vulgar, Campanus et Umber,
Quosque Siler potat, Romuleusque Tibris,
Quique bibunt Ararim te flent, Histrumque Padumque,
Extimus adfinis seu peregrina falanx.
Tam felix olim, nunc namque miserrima coniux,
Regali in thalamo quam tibi iunxit amor,
Eheu, perpetuo pectus transfixa mucrone,
Languida membra trahens, te moribunda dolet.

Torna all'inizio