vicus, quod fieret una domus, iam non remaneret
vicus: eodem etiam modo si tantum uniretur civitas, quod
fieret unius vicus vel una domus, non ulterius remaneret
civitas; requirit enim civitas aliquam diversitatem,
ultra quam si descendatur, perit esse eius. Dicere ergo in
civitate vel in regno esse debere omnem unitatem, est dicere
civitatem non esse civitatem, et regnum non esse
regnum. Secunda via ad investigandum hoc idem. sumitur
per comparationem ad exercitum, vel ad pugnationem.
Nam ut dicitur 2. Polit. alterum est compugnatio, et
alterum est civitas, nam hoc quidem scilicet compugnatio
utilis est secundum quantitatem, quamvis sit idem
specie: est enim compugnatio auxilii gratia. sicut enim
plures homines magis trahunt navem, quantumcunque illi
plures sint eiusdem ritus et sint similes et conformes, sic
plures homines magis bellant. Civitas autem non sic, sed
constituta est ad sufficientiam vitae. Quia ergo diversis indigemus
ad vitam, oportet in civitate diversitatem esse.
Tertia via declarans et manifestans vias praedictas, sumitur
per comparationem ad partes. Nam sicut quia idem
corpus diversis indiget operibus. ut ambulatione, tactu,
visione, et auditu; ideo oportet ibi dare diversa membra
exercentia diversos actus: sic quia ad indigentiam vitae indigemus
domibus, vestimentis; et victualibus, et aliis huiusmodi;
oportet in civitate dare diversitatem aliqua, ut in
ea reperiatur sufficientia ad vitam. Sicut ergo si non esset diversitas
in membris corporis, ut si omnia essent oculi, corpus
imperfectum esset, quia licet videret, non posset audire,
nec ambulare: sic si esset maxima conformitas in
civitate, ut quod omnes essent textores vel coriarii, civitas
imperfecta esset, quia ad sufficientiam vitae non solum
indigemus calciamentis, sed etiam indigemus victualibus,
et domibus, et aliis quae requiruntur ad vitam. Quarta
via sumitur per comparationem ad principantes et subiectos.
Nam cum civitas sit ordo civium ad aliquem principantem
|
|