et sanguinem honoramus. Nec similiter pendimus has duas
species ex quibus consecratur dominicum corpus, quemadmodum
ante consecrationem pendebamus cum fideliter fateamur
ante consecrationem esse panem uinumque id est eas res quas
natura formauit; inter sacrandum uero conuerti in Christi carnem
ac sanguinem quas utrasque res benedictio consecrauit.
Quamuis beatus Augustinus in eo libro non magis loquebatur
de hoc sacramento quam de ceteris que christiana consuetudine
exerceri iubentur, et solenniter exercentur, instruens diaconum
quendam cartaginiensis ecclesie qualiter ipsum quoque rudes
de his et de ceteris oporteret instruere. Ber.: Vnde beatus Augustinus
in epistola ad Bonifacium: Sicut inquit sacramentum corporis
Christi secundum quendam modum corpus Christi est, sacramentum
sanguinis Christi secundum quendam modum sanguis
Christi est; ita sacramentum fidei fides est . Lanfr.: Sacramentum
corporis Christi quantum ad id spectat quod in cruce
immolatus est ipse dominus Christus, caro eius est quam forma
panis opertam in sacramento accipimus, et sanguis eius quem
sub uini specie ac sapore potamus. Caro uidelicet [424] carnis,
et sanguis sacramentum est sanguinis. Carne et sanguine, utroque
inuisibili, intelligibili, spirituali, significatur redemptoris
corpus uisibile, palpabile, manifeste plenum gratia omnium uirtutum
et diuina maiestate. Quorum alterum quidem dum frangitur
et in populi salutem diuiditur, alterum uero effusum de
calice ab ore fidelium sumitur, mors eius in cruce et sanguinis
eius de latere emanatio figuratur. Vtrumque beatus Gregorius
et sollerter attendit, et enucleate in iiii.to dialogi libro exponit
dicens: Eius quippe caro ibi sumitur, eius sanguis non iam in
manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Pensandum ergo
est quale sit hoc sacrificium quod pro absolutione nostra mortem
|
|