augmentandi, commutandi: quemadmodum
a nostris antecessoribus Carolo
videlicet, atque Ludovico, per praeceptalia
scripta eidem Monasterio concessa sunt
omnium hominum contradictione: remota
et cetera ut in priori Praecepto.
Signum Domni Ottonis Serenissimi Imperatoris
Augusti.
Ambrosius Cancellarius ad vicem Huberti
Episcopi et Archicancellarii recognovi, et
subscripsi.
Datum Calendas Majas, anno Dominicae
Incarnationis DCCCCLXIX. Imperii vero
Domni Ottonis Augusti octavo. Actum in
Apulia in suburbio Bivino in Dei nomine
feliciter. Amen. ”
Cum autem Abbas Adam a Curia cum honore
et reverentia regrederetur, et a Baronibus
terrae, et vicinis circumadiacentibus pro
metu Imperatoris, et sui fortitudine animi timori
haberetur, quod habebat in animo, in
opere coepit depromere .
Gavalterius quidam in Comitatu Pinnensi,
videlicet in Muscuso, abstulerat Ecclesiam
Sancti Rustici cum possessionibus quae ad illam
Ecclesiam pertinebant victus ab Abbate
in praesentia Curiae, quod injuste pervaserat,
juste dimisit et perdidit. Similiter fuit factum
de Lupo quodam nobilissimo, qui sua violentia
abitulerat praefato. Monasterio montem de
Paterno et Planum Ambrilie, et tenimentum
Boloniani; Ipse devictus in Curia et confusus,
quod injuste tenebat juste dimisit et perdidit.
Laurentius quidam in territorio Marsicano
cupiens esse particeps iniquitatis eorum, qui
Ecclesiam Beati Clementis Summi Pontificis, et
Martyris depraedabantur illas possessiones, quas
Guaribaldus Abbati Romano vendiderat, ex
praedicta Ecclesia ex venditione legitime facta,
et testibus confirmata tenuerat, nefaria subreptione
abstulit, habuit, et possedit, donec
in tempore praefati Abbatis Adae, qui vigilabat
ad profectum Ecclesiae, ante praesentiam
Domni Imperatoris ire coactus, ibique convictus,
et confusus, reddidit, et quietavit
quod male tenuerat, et scripto confirmavit,
quod amplius nihil quaereret in tota possessione
illa.
Petrus Aprutinus Episcopus commutaverat
cum eodem Abbate possessiones quasdam, quarum
possessionum vocabula, et loca in eadem
commutationis chartula reperiuntur, et tenores
et patuationes cambitionis. Cumque idem
Petrus Episcopus ipsam possessionem in Aprutino
Comitatu nongentorum quinquaginta modiorum
in loca, nomine Paco, inter Colata
et flumen Trotinum, et flumen de Curte, et
rivum de Larcianello, fracta convenientia cambitionis,
persuasisset, adductus est in causam,
et coram nobilibus viris et potentibus, judicio
Curiae Imperiali quae pervaserat dimisit et
perdidit.
Praeteritis insuper annis quando Sancti Clementis
Abbatia ab Agarenis vastata opprimebatur,
et possessionibus imminuebatur, Lupo
quondam Ildegerii filius, cum ut supra dictum
est, Monasterium infestaret, tunc temporis ad
montana conscendit, et circa montis ascensus,
qui dicitur Ursa, de villulis et pertinentiis
Beloniani et Tocci, a Sancto Clemente possessis,
et ab ipso Lupone pervasis, oppidum
violenter aedificavit. Quod cum vigilantissime
custodiret, ac secundum morem vigilantium
|
|