Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 330


in ipsa suprascripta ecclesia Sancte Marie de Musiano per omnes
annualiter, sive argentum, sive alia vestra mobilia valientes solidos
quindecim, et hoc repromitto ego suprascripto Roffridus abbas,
et obligo me vel posteris subcessoribus meis tibi suprascripto Attoni
comitis, vel ad ipsa[m] suprascripta[m] tercia[m] tua[m] legitima[m]
generacione[m]. quod si de omnia, quod suprascriptum est, aliquid
exinde retolleremus, aut contenderimus, vel foras eicere presumserimus,
tam per nos vel a nos submissaque subposita persona, per
qualibet ingenium vel occasione, nisi quod suprascriptum est, ut
componamus ego suprascripto Roffridus abbas, vel posteris meis
successoribus tibi suprascripto Attoni comitis, vel ad istam terciam
tua[m] generacionem legitimam pena auri libre .X.em. et [.....]
tu vel si ista tua generacio suprascripta, unum quoque per singulum
annum non reddideritis suprascriptam pensionem, cadeatis in legali
pena, quia inter nos sic stetit et talis fuit nostra conveniencia.
Quem vero hunc scriptum conveniencie, rogatus a suprascripto
Roffridus abbas, per consensum de predictis monachis, scribsi ego
Giso notarius et iudice. Ab incarnacione Domini nostri Iesu
Christi sunt anni nungentesimo octuagesimo quarto, temporibus
domni Transmundi dux et marchio, et ducato eius anno secundo,
et dies [.....] mense octuber, per indiccione terciadecima. Actum
in Capua, feliciter. † Ego qui supra Roffridus abbas. † Ego Vigilancius
presbiter et monachus ac prepositus. † Ego Aczo presbiter
et monachus ac prepositus. † Ego Toto presbiter et monachus.
ALIUD quoque libellum fecit de rebus infra territorio Pinnense
in locum, qui nominatur Blisano, ubi edificata est ecclesia Sancti
Vincencii, terra culta et inculta per mensura modiorum .CCCC.:
fine rigo Candidi; et fine riagine, que pergit inter Cozola; et fine

Torna all'inizio