Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1236


"Quod peccatorum sum maximus". "Hoc", ait alter,
"Quomodo sentire valeas aut dicere sane?".
Respondit: "Nullum sic esse reor sceleratum,
Cui si fecisset Deus ut mihi, quin magis esset
Gratus ei super his quae suscepisset ab ipso".
Confirmatur in hoc ad visa fidem dare frater,
Attendens sanctum quod sensit humillima de se,
Et quod ibi scandit humilis, ruit unde superbus.
In paupertate Christi fervens imitator
Ipsam perpetuo sibi desponsavit amore.
Inter virtutes iter hanc speciale salutis
Et quasi reginam dicebat ob hoc aliarum,
Quod sic praefulsit in regum Rege simulque
Regina Matre. Nihil ergo suum retinere
In mundo voluit, ut caelica consequeretur,
Veris pauperibus specialiter intitulata.
Et quia mendicus et pauper, teste propheta,
Exstitit exemplar virtutum Christus, et iste
Eius discipulus in utrolibet esse sategit.
Nec solum pauper ut quilibet expropriatus
Seu commune tenens, sed paupertatis adeptus
Culmen apostolicae, mendicus factus egere
Cum Christo voluit; mendicatumque vocabat
Angelicum panem, quod suggestu datus esset
Angelico, veros sustentaturus egenos.
Pro Christo petere dixit non esse pudendum.
"Omnia, sunt", inquit, "elemosyna quam Dominus dat
Post hominis lapsum mortalibus ex pietate".
Tentavit Satanas pedicam sibi tendere fraudis.
Dumque per Apuliam prope Barum transit, eunti
Per stratam magna, quae vulgo funda vocatur,
Apparet bursa quasi nummis plena tumescens,
Quam tolli socius persuadet distribuendam
Pauperibus. Refugit sanctus, dicens ibi fraudem

Torna all'inizio