Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 896


Sed positio Aristotelis multo rationabilior est: quia nihil incipit vel fit vel generatur
nisi secundum modum quo esse habet: et ideo concedimus animam sensibilem
et vegetabilem ex traduce esse. Modus autem traductionis talis est; cum
enim omne agens univocum et proximum inducat speciem suam in patiente, et
cibus, secundum quod est patiens et alteratum, in nutrimentum corporis cedat
(quia nutrit secundum quod est potentia caro, ut in 1 de Gener., text. 39 et in de
anima a text. 45 usque ad 50 dicitur), oportet quod in fine speciem et virtutem
nutrimenti recipiat. Ante ergo ultimam assimilationem, quando efficitur actu
pars determinata, ut caro vel os, est in eo virtus speciei indeterminate ad hoc
vel illud: quia determinatio ad hoc vel illud est secundum propriam virtutem
determinatae partis: et ideo cum semen sit residuum ultimi cibi propinquissimi
ad ultimam conversionem, est in eo potentia totum et non actu aliqua pars:
ante vero quam resolvatur per actum virtutis generativae separatum a reliquo
sui generis, est in eo potentia illa indistincta sicut forma totius non est in parte
nisi in potentia: quando autem separatur, efficitur actu habens talem potentiam
vel formam: sicut etiam videmus in animalibus annulosis, in quibus, secundum
philosophum, una est anima in actu, et plures in potentia; unde quando dividuntur,
efficitur quaelibet pars animata habens animam distinctam: in hoc
tamen differunt, quia propter parvam differentiam organorum in illis animalibus
pars est fere toti consimilis; et ideo in parte remanet anima perfecta, sicut
erat in toto: semen autem decisum nondum est actu simile toti, sed in potentia
propinqua: et ideo non remanet post divisionem animae in actu, sed in potentia:
propter quod dicitur 2 de Anima, quod semen in potentia vivit et non actu.
Haec autem potentia non est passiva in semine maris sicut dicimus ligna et
lapides esse in potentia domus (sic enim est potentia in menstruo mulieris), sed
est potentia activa, sicut dicimus formam domus in mente artificis esse potentia
domum; unde arti comparat eam Philosophus in 17 de Animalibus;
et hanc potentiam Avicenna et Commentator in 7 Metaphysic.
vocant virtutem formativam: quae quidem virtus quantum ad modum operandi
media est inter intellectum et alias vires animae. Aliae enim vires utuntur in
suis operationibus determinatis organis: intellectus autem nullo: haec autem
utitur aliquo corporali in sua operatione quod nondum habet determinatam
speciem. Subiectum autem et organum huius virtutis est spiritus vitalis inclusus
in semine; unde ad continendum huiusmodi spiritum semen est spumosum, et
haec est causa albedinis eius. Huic autem spiritui coniungitur virtus formativa,
magis per modum motoris quam per modum formae, etsi forma eius aliquo
modo sit; unde dicit Commentator in 7 Metaphys., quod includitur in
semine virtus illa quodammodo sicut uniuntur motores orbibus. Illi autem corporali
spiritui coniungitur triplex calor: scilicet calor elementaris, qui est sicut
instrumentum resolvens et consumens et huiusmodi operans; et calor animae,
qui est vivificans; et calor caeli cuius virtute movet ad speciem determinatam:

Torna all'inizio