domus: non enim videntur se habere ut incolae
nec ur cives, sed magis ut peregrini et ut viatores, si ad
sustentationem vitae emptione vel venditione continue
egeant. Communitas ergo domus facta fuit propter ea,
quibus quotidie indigemus. Verum quia in una domo
non reperiuntur omnia necessaria ad vitam, non sufficiebat
communitas domestica, sed oportuit dare communitatem
vici, ita quod cum vicus constet ex pluribus domibus,
quod non reperitur in una domo, reperiatur in
alia. Propter quod Philosophus I. Politicorum ait, quod
sicut communitas domus constituta est in omnem diem,
idest in opera diurnalia: sic in opera non diurnalia constituta
est communitas vici. Verum quia etiam in uno vico
non reperiuntur omnia necessaria ad vitam, praeter
communitatem vici oportuit dare communitatem civitatis.
communitas ergo civitatis esse videtur ad supplendam
idigentiam in tota vita. Illa ergo videtur esse perfecta
civitas ( ut superius dicebatur) in qua reperiri possunt
quae sunt necessaria universaliter ad totam vitam.
Rursus autem, quia contingit civitates habere guerras,
utile est uni civitati ad expugnandam civitatem aliam
confoederare se alteri civitati. quare cum confoederatio
civitatum utilis sit ad bellandum hostes, et ad removendum
prohibentia corruptiva, praeter communitatem domus,
vici, et civitatis, inuenta fuit communitas regni et
principatus, quae est confoederatio plurium castrorum et
civitatum existentium sub uno principe fine sub uno rege.
Erit ergo hic ordo, quod domus est communitas secundum
naturam constituta in omnem diem. Vicus autem
est communitas constituta in opera non diurnalia.
Civitas vero est communitas constituta ad sufficientiam
in vita tota. Sed regnum est communitas constituta non
solum ad supplendum indigentias vitae, sed etiam ad removendum
prohibentia corruptiva. ad quae removendum
una civitas non potest plene sufficere, nisi ei sint adiunctae
|
|