Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 396


Non huc intrent sacerdotes, foris stent episcopi,
Quia se vicissim spargunt ramusculis hysopi,
Quorum manus est porrecta pupillo vel inopi.

Meis intus congregatis urbi nomen inferam
Et abusum, quem exoptant, sanccire non differam;
In commune personabo tabulam mortiferam.

Huic urbi sit aeternum nomen Babylonia;
Ibi enim perditorum locetur colonia,
Stridor dentium et luctus sit pro alimonia.

Vos, o mei, sine fide, quicquid vultis, facite,
In delicti volutabro licenter vos iacite;
Voluptatibus vacate neque gulę parcite.

Cenodoxia vobiscum sit et phylargiria,
Vobis enim ministrabunt planctum et suspiria
Et perducent in infernum ad mille martiria.

Sancta Fides sumptis paucis struxit cymiterium,
In quo gentis christianę posuit imperium;
Habel quoque sui gregis fecit primicerium.

Et vocavit nomen eius diva Hierusolima,
Ubi omnes coronantur honore et gloria ,
In runcina qui conflantur, ut sint sine scoria.

Torna all'inizio