Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 132


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur tria: 1. Quid sit obiectum fidei; 2. Qualiter se habeat ad cognitionem
nostram; 3. De merito et laude fidei.
ARTICULUS 1
Utrum veritas increata sit obiectum fidei
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod veritas increata non sit obiectum fidei. Fides enim est de his
quae sub symbolo continentur, quod est collectio credendorum. Sed in symbolo
continentur quaedam quae ad creaturam pertinent, sicut passio, et huiusmodi.
Ergo obiectum fidei non est veritas increata.
2. Praeterea, fides, ut Augustinus dicit, per
sanctam Scripturam instruitur. Sed in ea multa de creaturis continentur. Ergo
fidei obiectum non est tantum veritas increata.
3. Praeterea, fides a prophetica revelatione initium sumpsit. Sed prophetia est
de rebus creatis, cum contineat differentias temporis, quibus creatura subiacet.
Ergo et fides.
4. Praeterea, forma universalis non est principium operandi, quia est a motu
remota; unde ratio universalis, quae est formarum universalium, non movet,
sicut patet per Philosophum in 3 de Anima. Sed veritas prima est
magis a materia et motu remota quam aliqua forma universalis. Cum ergo fides
sit operativus habitus quodammodo, quia per dilectionem operatur, ut dicitur
Galat. 4, videtur quod obiectum fidei non possit esse veritas prima.
5. Praeterea, virtutes theologicae, ut supra dictum est, ordinant nos in finem.
Sed finis noster non tantum est Deus, sed etiam gloria creata. Ergo et fides
etiam circa veritatem creatam est.
SED CONTRA est quod dicit Dionysius, quod divina fides est
circa simplicem et semper existentem veritatem. Hoc autem est veritas increata.
Ergo obiectum fidei est verum increatum.
Praeterea, ab eodem res denominatur a quo recipit speciem. Sed habitus speciem
recipiunt ab obiecto. Cum ergo fides dicatur a Deo virtus theologica, videtur
quod obiectum proprium eius est veritas increata.

Torna all'inizio