certius? Quid apertius? 
24. AUGUST. ( Ex Tractat. Evang. secundum Joan.  
39.)  In semine tuo . Et quia et nos ad id pertinemus,  
quod est Christus nobis simul incorporatis et illi  
capiti cohaerentibus, unus est Christus, et quia et  
nobis dicit:  Ergo Abrahae semen estis, secundum  
promissionem haeredes . Si enim unum est semen  
Abrahae, et illud unum semen Abrahae, non intelligitur  
nisi Christus; hoc semen Abrahae sumus nos;  
hoc ergo totum, id est, caput et corpus, unum est  
Christus. 
25. LANFR.  Hoc autem dico . Ordo: dico autem ex  
quae post quadringentos et triginta annos facta est,  
non facit irritum hoc testamentum. Si enim soli observantes  
Judaeorum legem in semine Abrahae benedicerentur,  
ex quadam parte irritum factum esset  
testamentum Dei, et evacuata promissio ejus, qua  
omnes gentes in semine Abrahae benedicendas esse  
promisit. 
26.  Nam si ex lege haereditas . Benedictio vel haereditas 
per fidem tantum accipitur, non enim per  
legem, quia lex testamentum fidei a Deo ad Abraham  
prius confirmatum non destruit. Ergo si ex  
non destruit testamentum fidei, non dat benedictionem,  
vel haereditatem. Sed non destruit hominis  
testamentum confirmatum, aliud testamentum posterius  
factum, a simili, hoc simile praemittitur propositioni  
probandae, quod lex non destruit testamentum,  
quod ita est in libro:  Hoc autem dico testamentum  
confirmatum a Deo , etc. 
27.  Jam non ex promissione , id est, si hi soli qui 
legem Judaeorum observant, haeredes sunt, jam non  
datur haereditas secundum promissionem Dei, quae  
de omnibus dicit. 
28. AUGUST. ( ex serm.  13  de verb. Apost.,  c. 4,  
tom. X).  Quid igitur lex?  Quid igitur lex? Quasi,  
quae utilitas legis? praevaricationis gratia posita est;  
hoc est quod alibi dicitur: lex enim subintravit, ut  
abundaret delictum, praevaricationis gratia posita  
est. Unde humiliaretur cervix superborum multum 
  |  
  |