Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 94

Liber II


recusare quod iubebatur poteramus. Postremo, num ea de causa nobis ignosci conveniat. Quum in rem culpam conferemus et haec eadem et ea quae de necessitate praecepta sunt erunt servanda. Translatio criminis est per qua nos aliorum peccatis coactos peccasse confitemur, ut Orestes, qui crimen suum in matrem confert, quae patrem ante interemerit. Hac in parte considerandum erit, primum, num vere crimen in alium transferatur; deinde, num aequale sit hiuc de quo agitur; deinde, an iudicium de illo factum sit: tum, debuerit reus alio crimine crimen illud vel iudicare vel ulcisci; postremo, quid futurum sit, si caeteri idem faciant et sibi ius armis dicant. Quid si idem accusator nunc fecisset? Atque hi sunt accusatoris loci. Reus atrocitatem alieni criminis ponet ante oculos, seque id coactum fecisse ostendet neque utile aut tutum fuisse iudicium expectare. Comparatio est quum de duobus malis minus nos elegisse ostendimus, ut qui obsessus ab hostibus, quum de salute desperaret, exercitum incolumem eduxit, impedimenta hostibus tradidit. In ea primum accusator quaret, utrum utilius, honestius, laudabilius fuerit, id quod reus fecerit an aliud quippiam. Deinde habuerit ne is statuendi potestatem an ab alio petere

Torna all'inizio