dicens: « Hec animalia sunt anime nobilium virorum, que nos  
pascimus amore Dei». Ei autem respondi dicens: «Hec animalia  
non sunt anime sed solum bestie et animalia ipsa sunt ». Michi 
autem respondit dicens: «Verum non est quod hec animalia sint,  
sed solum nobilium virorum iste sunt anime. Unde sicut, unus  
illorum fuit nobilis homo, sic eius anima in aliquod ipsorum  
animalium ipsa intrat nobilium; anime vero rusticorum hominum  
animalia vilia intrant et habitant ». Sic autem isto modo  
dicere poteram sibi multa, quod nunquam aliud credere  
volebat.  
8. Si quis autem dicere et narrare huius magnitudinem  
civitatis vellet, illius que magnaet mirabilia que sunt in ea,  
unus bonus quaternus stationis hec talia tenere non posset.  
Unde ista est melior et maior terra ac nobilior pro mercimoniis  
quam habeat totus mundus.  
  
De civitate Cileton cuius muri circuunt per XL miliaria, iuxta  
quam biduini, id est homines longi tribus spannis habitant,  
per quorum terram transit flumen Talay, quod est amplius  
VII milliaria ubi minus est. Cap. XXIV. 
  
1. De ista recedens civitate veni ad unam magnam civitatem  
per sex dietas que vocatur Chilenfo. Huius muri civitatis 
  |  
  |