non decet totum corpus esse oculus; si enim hoc  
esset, jam non esset ipsum corpus, quia non esset  
auditus et caeterae partes corporis. 
15. AMBROS.  Quod si essent omnia unum . Manifestum 
est quia, si omnes unius fuissent dignitatis,  
non dicerentur membra, neque corpus: ideo quia  
[ al. , ideoque] variis membrorum officiis corpus  
gubernatur. 
16.  Oculus dicere manui , hoc est, non potest potior 
dicere inferiori: Non mihi opus es. 
17.  Et quae putamus . Despectis vel humilibus  
exhortatio necessaria est, per quam addatur illis  
honor, ut fiant utiles. 
18.  Et quae inhonesta sunt . Nam solent succincti  
vesticula tetrica, pede nudo incedere. Cum ergo  
videantur contemptibiles, magis honori sunt; quia  
solent vitam habere mundiorem. 
19.  Honesta autem nostra . Fratribus, in quibus  
studium peritiae et conversationis viget, et honestatis  
nihil est quod a nobis addatur. 
20. LANFR.  Vos autem estis . Coaptat similitudines, 
quas superius dicit de corpore, ad hoc quod  
dixit:  Corpus unum est, et membra multa . Convenit  
hoc quod dicit:  Vos autem estis corpus Christi, et  
membra de membro . Ad hoc quod dixit:  Nunc autem  
posuit Deus membra, unumquodque, sicut voluit .  
Convenit quod dixit:  Et quosdam quidem posuit in  
Ecclesia: primum apostolos, secundo prophetas, sicut  
Agabum, et duas filias Philippi, tertio doctores , etc.  
Ad hoc quod dixit:  Si totum corpus esset oculus,  
ubi auditus?  Convenit hoc quod dixit:  Nunquid  
omnes apostoli? Nunquid omnes prophetae?  Quod  
sectari debet charitate, uti in fine Epistolae  si linguis ,  
etc. concordet sic,  sectamini  igitur  charitatem .  
Omne quod melius est et excellentius aliis sectari 
  |  
  |