Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1080


SED CONTRA, illud quod est dignitatis, in natura integra multo nobilius fuisset.
Sed dominium et praelatio ad dignitatem pertinent. Ergo multo amplius in statu
naturae integrae fuissent.
Praeterea, status naturae integrae non fuit altior quam est modo status
Angelorum. Sed in Angelis est unus ordo qui Dominationum vocatur, et etiam
alii ad praelationem pertinentes, ut Principatus, Potestates, et Archangeli. Ergo
et in statu naturae humanae ante peccatum fuisset praelatio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod duplex est praelationis modus: unus quidem ad
regimen ordinatus; alius autem ad dominandum. Domini autem ad servum, ut
in 8 Ethic. Philosophus dicit, est praelatio sicut tyranni ad subditum.
Differt autem tyrannus a rege, ut ibidem Philosophus dicit, quia rex ordinat
praelationem suam ad bonum gentis cui praeest, propter eius utilitatem statuta
et legem faciens: tyrannus autem praelationem suam ordinat ad utilitatem propriam;
et ideo duplex modus praelationis supradictus in hoc differt, quia in
primo intenditur bonum subditorum, in secundo proprium bonum praesidentis;
et ideo secundus modus praelationis in natura integra esse non potuisset, nisi
respectu eorum quae ad hominem tamquam ad finem ordinantur. Haec autem
sunt creaturae irrationales, quibus omnibus ad suum commodum praefuisset
multo amplius quam nunc. Sed creatura rationalis, quantum est de se, non ordinatur
ut ad finem ad aliam, ut homo ad hominem; sed si hoc fiat, non erit nisi
inquantum homo propter peccatum irrationalibus creaturis comparatur; unde
etiam Philosophus ibidem servum comparat organo, dicens,
quod servus est organum animatum, et organum est servus inanimatus.
Et ideo talis praelatio hominis ad hominem ante peccatum non fuisset; sed
prima praelatio, quae ordinatur ad utilitatem subditorum, fuisset ibi quantum
ad aliquem usum, non quantum ad omnes. Est enim praelatio, ad dirigendum
subditos in his quae agenda sunt, et ad supplendum defectus, ut quod populi a
regibus defendantur; et iterum ad corrigendum mores, dum mali puniuntur, et
coacte ad actus virtutis inducuntur. Sed quia ante peccatum nil fuisset quod
homini nocere posset, nec etiam voluntas alicuius bono contradiceret; ideo
quantum ad duos ultimos usus praelatio in statu innocentiae non fuisset; sed
quantum ad primum usum solum, qui scilicet est dirigere in agendis vel in
sciendis, secundum quod unus alio maiori munere sapientiae et maiori lumine
intellectus praeditus fuisset.

Torna all'inizio