Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 261

libro VIII


ut: 'Lumbardi coniurant volentes defendere libertatem' vel: 'Lumbardi se muniunt iugum servitutis vitare volentes'.
31. (1) INPULSIVA.
(2) Causa impulsiva est per quam in aliquod factum repentina commotione precipitamur, hoc modo: 'Faventini timentes ne civitas caperetur, repente milites imperatoris transeuntes pacifice per civitatis medium invaserunt'. (3) Set dubitatur an sit locus ab affectione an magis a causa cum dico: 'Iste percussit socium quia erat ebrius'. Ebrietas enim et causa est et affectio. (4) Ad hoc dicimus quod si affectio cum signo cause includitur est locus a causa, ut: 'Iste fecit hoc quia ebrius erat', (5) sed si est ibi affectio sine signo locus est ab affectione, ut: 'Iste ebrius fecit hoc'. (6) Simile ponit O.: 'Audacem faciebat amor'.
32. (1) TRIPLEX AMINISTRATIO.
(2) Administratio negotii est triplex, scilicet ante rem, in re, post rem, ut si diceres: 'Iste per duo miliaria fuit eum cum gladio insecutus (ecce ante rem); postea fortiter percussit (ecce in re); ipsum in nemore sepelivit' (ecce post rem).
33. (1) DE HIS QUE SUNT IN GESTIONE.
(2) In gestione quidem negotii sunt hec quinque: locus, tempus, occasio, modus, facultas. (3) Locus hic appellatur oportunitas

Torna all'inizio