IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 2
DIVISIO TEXTUS
Hic Magister incipit determinare de creaturis in speciali quantum ad considerationem
theologi pertinet; et dividitur in tres partes: in prima determinat de
creatura pure spirituali; in secunda de creatura pure corporali, 12 dist., ibi:
«Hae de angelicae naturae conditione dicta sufficiant»; in tertia de creatura ex
utraque composita, 16 dist.: «His excursis, quae supra de creatione hominis
praemisimus, effectui mancipare, atque ordine explanare nunc suscipimus».
Prima in tres: in prima determinat de Angelorum creatione; in secunda de
separatione per aversionem et conversionem, 5 dist., ibi: «Post haec, consideratio
adducit inquirere, quales effecti sint, dum dividerentur aversione et conversione»;
in tertia determinat de bonorum dignitate, 9 dist., ibi: «Post praedicta
superest cognoscere de ordinibus Angelorum quid scriptura tradat».
Prima in duas: in prima determinat de creatione Angelorum, quantum ad illud
quod adiacet eis quasi mensura; in secunda determinat de conditione ipsorum
creatorum, 3 dist., ibi: «Ecce ostensum est ubi Angeli fuerint mox ut creati
sunt». Prima dividitur in duas: in prima ostendit quando creati sunt Angeli; in
secunda ubi creati sunt, ibi: «Iam ostensum est quando creata fuerit angelica
natura». In prima dicit de quo est intentio; in secunda prosequitur quaestionem,
ibi: «Quaedam auctoritates videntur innuere quod ante omnem creaturam
creati sunt Angeli». Et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem, ponendo
rationes ad utramque partem; secundo determinat eam, ibi: «Videtur utique
hoc esse tenendum». Et circa hoc tria facit: primo determinat quaestionem;
secundo determinationem confirmat, ibi: «Quod autem simul creata fuerit corporalis
spiritualisque creatura, Augustinus...aperte ostendit»; tertio obiecta in
contrarium solvit, ibi: «Hieronymus super Epistolam ad Titum aliud videtur
sentire».
«Iam ostensum est quando creata fuerit angelica natura». Hic determinat ubi
creati sunt Angeli: et primo ostendit quod in caelo empyreo; secundo epilogat
ea quae dixerat, ibi: «Simul ergo visibilium rerum materia et invisibilium natura
condita est»; tertio obiectum in contrarium solvit, ibi: «Hic quaeri solet, si
in caelo empyreo fuerunt Angeli statim ubi facti sunt»
|
|