XVIII.
CANTANS CONSTANTER, MOX FACTUS ES
AUREUS, ANSER.
NON dico de hominibus tantum. Nam anser meruit aureus
fieri, quia excitavit custodes Capitolii. O felices illo tempore
nati, qui finita pugna non redibant domum indonati. Nunc
autem si pro cesare latro adversus larvas usque ad raucitatem
faucium et si subeo pericula mille mortium, idem est
michi, ac si semper tacuissem aut attritus sub Sampsone suras
femori imposuissem.
CAP. XVIIII.
INSTRUIT HIC MILES, QUOS CERNIT CORPORE
VILES.
EGLES Samius, athleta mutus, multocies fortiter fecit et
nichil retributionis accepit. Proinde tamen non se abstinuit,
sed iteratis vicibus inter hostes victor emicuit. Depositis
armis, quibus poterat nutibus expetebat meritum trophei.
Senatus quasi dissimulans responsum non dedit ei. Ille transfixus
nimio dolore muciendo, gruniendo prorupit in verba:
|
1
5
10
15
|