et duorum digitorum. Et quia diversi sunt pedes, mensuram pedis
geometrici ponimus: duo grana hordei pollicis transversio est, sexdecim
pollices transversi faciunt unum geometricum pedem. Ferramenta
sagittarum sunt acutissima, et ex utraque parte incidentia
quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad
acuendum sagittas. Ferramenta predicta caudam habent acutam
ad longitudinem digiti, quam imponunt in lignum.
<10>. Scutum habent de viminibus vel de virgulis factum, sed
non credimus quod portant nisi ad castra et ad custodiam imperatoris
et principum, sed hoc tantum de nocte. Sagittas etiam alias
habent ad sagittandum aves et bestias et homines inermes, ad
trium digitorum latitudinem; sagittas autem alias habent diversimodas
ad aves et bestias sagittandas.
<11>. Cum ad bellum procedere volunt, precursores premittunt,
qui nichil secum portant preter filtra sua et equos et arma. Isti nichil
rapiunt, domos non comburunt, bestias non occidunt, sed
tantum homines vulnerant et mortificant et, si non possunt aliud,
mittunt in fugam. Multo libentius tamen occidunt quam fugant.
Post istos sequitur exercitus, qui cuncta que invenit accipit; et homines
etiam, si inveniri possunt, capiunt vel occidunt. Nichilominus
tamen principes exercitus ex omni parte mittunt predones post
hoc ad inveniendum homines et iumenta, qui valde sagaces sunt
ad querendum.
|
|