Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 150a


possit supponere. Et arguitur
quod sic per auctores primo, postea per
rationes.
 
< 2-1-Quod sic >
 
< 2-1-1 > Per auctoritates. Priscianus, in
principio secundo Minoris, dicit enim
tractantes [omnes]. Et ita participium
potest supponere. Ita dicit de suis exemplis
frequentius accuso legentem . Ergo per
conversionem active in passivam legens
accusatur a me
.
< 2-1-2 > Item, magis arguitur de intentione
Prisciani non cassum humane lugunt.
Ipse enim vult probare quod cassum
sit participium. Et probat quod sic,
cassum, a, um habet naturam terminandi
a parte post, sed quia potest terminare a
parte post, potest etiam terminare a parte
ante sive [[app]] supponere. Quare videtur
esse de intentione Prisciani, quod participium
habeat naturam supponere.
< 2-1-3 > Item, per Aristotelis auctoritatem
in Elenchis, ut incipientes a primis, laborans
sanabatur
. Et ita videtur, quod participium
supponat.
< 2-1-4 > Item, per rationem potest argui
sic. Sicut se habet adiectivum ad adiacendum,
ita se habet substantivum ad supponendum.
Ergo permutata proportione, sicut
se < habet > adiectivum ad supponendum,
ita se habet substantivum ad apponendum.
Sed substantivum congrue potest
[[sup]] \ap/poni, ut homo est animal .
Ergo adiectivum poterit supponere. Et

Torna all'inizio