tium uidelicet et Carpoforum, in presbyterii gradum ordinauit. 
Laurentium et Habundium in sancti diaconatus ordinauit agere 
uicem: qui multo tempore occulte multa corda Paganorum in Christi 
nomine in sancto baptismate conuerterunt. 
Denuntiatum est Iuliano, quod de Syriae partibus quidam uir 
Anastasius uenit cum duobus filiis et nepotibus et parentela sua, ut 
doceret populum de doctrina hominis illius, qui in Iudea crucifixus 
est. Et ordinauit sibi presbyteros et diacones, et fecerunt sibi fontes 
et baptisma, et multos Christianos fecit; et subtraxit populum 
in doctrina Christi sui. Quo audito, Iulianus, rabiae et spiritu iracundiae 
repletus, et cum iurgio iussit, ut cum summa discussione 
ante uestigia sua adducerentur. 
Et apprehenderunt ministri, sicut iussum fuerat eis, sanctum 
Anastasium cum duobus filiis suis, et qui cum eis uenerant; quorum 
nomina nuncupantur: Eutitius, Britius, Iohannes, Theodulus, 
Isaac, Habundius, Carpoforus, Laurentius, Proculus, Herculanus et 
Paractalis. Et per haec taliter una erat germanitas, quae de Syriae 
partibus uenerat. Et ministri adduxerunt eos ante uestigia Iuliani, 
et dixit ad eos: «Quid est, miseri, insania uestra?». Cui sanctus 
Anastasius respondit: «Insania nostra Christus est». Quo 
audito, Iulianus iracundia repletus iussit fustibus nodosis mactari 
eos, et in carcere retrudi, ut fame periclitarentur, ut possit eorum 
insaniam uincere.
  |  
  |