autem, turba coruorum, plantastis arborem inimiciciarum
inter nos et vos, et permanebit in secula in vita nostra et
filiorum nostrorum. Et locutus sturnus hec verba abijt in
viam suam, iracundus et turbatus. Et recesserunt inde omnes
turbe auium, non constituentes sibi regem in die illa.
Post hoc vero cogitauit sibi coruus recognoscens verborum
suorum maliciam quam locutus fuit contra illum, et
dixit in corde suo: Vere peccaui hodie in his omnibus que
locutus sum, preparans mihi odium contra me et contra
totum populum meum, quia nullus fuisset de multitudine
ausus temptare loqui talia verba, quoniam multi eorum
fortasse viderant ea que ego ipse vidi et cognouerant que
cognoui, et nullus fuit inter eos verbum prorumpens nisi ego;
sed omnes, linguas compescentes, nihil dicere voluerunt,
respicientes malum quod eis exinde contingeret. Ipsi quoque
futura preuiderunt; vir enim intelligens, licet confidat in sua
fortitudine et virtute, non tamen debet promouere odium
contra aliquem, dicens: Confido in meis argumentis et potentia,
quemadmodum et nullus temptare debet gustare venenum,
confidens in tyriaca, seu quacumque medicina. Bonitas
quippe hominum consistit in bonis operibus, non autem
in bonis verbis. Nam qui bonorum operum est, si fuerit bonorum
verborum, additur ad sui gloriam et manifestatur eius
iusticia maioribus et nobilibus; viri autem bonorum verborum
tantum, etsi abundent in eis, non tamen commendantur
super hoc nisi pro bonis operibus. Et hodie in mundo
non maior fatuus est quam ego qui exasperaui verba mea,
preterquam ab aliquo querere consilium, nec didici a sapientibus.
Et scio quoniam quicunque non dignatur querere consilium
a viris intelligentie et vtitur proprio consilio et arbitrio,
penitebit eum vltimo. Nec oportuit me hodie causare
mihi hanc inimiciciam et inducere anime mee hanc tristiciam
et cogitationem. Et reprehendens coruus seipsum his
verbis abiit pro factis suis.
Hoc igitur est quod interrogasti me de causa inimicicie
|
|