finibus idem Danubius separat. In his Noricorum finibus beati tunc erat Severini
coenobium. Qui omni abstinentiae sanctitate praeditus, multis iam erat virtutibus clarus.
Qui cum hisdem in locis ad vitae usque metas habitasset, nunc tamen eius corpusculum
Neapolim retinet. Hic saepius hunc de quo diximus Feletheum eiusque coniugem,
cui vocabulum Gisa fuit, ut ab iniquitate quiescerent, verbis coelestibus
monuit. Quibus pia verba spernentibus, hoc quod eis postmodum contigit, longe antea
futurum praedixit. Adunatis igitur Odoacar gentibus quae eius dicioni parebant, id est
Turcilingis et Herolis Rugorumque partem, quos iam dudum possidebat, necnon
etiam Italiae populis, venit in Rugiland pugnavitque cum Rugis, ultimaque eos clade
conficiens, Feletheum insuper eorum regem extincxit; vastataque omni provincia, Italiam
repetens, copiosam secum captivorum multitudinem abduxit. Tunc Langobardi de suis regionibus egressi, venerunt in Rugiland, quae latino eloquio Rugorum patria dicitur,
atque in ea, quia erat solo fertilis, aliquantis commorati sunt annis.
20. Inter haec moritur Godehoc; cui successit Claffo, filius suus. Defuncto quoque
Claffone, Tato, eiusdem filius, septimus ascendit ad regnum. Egressi quoque Langobardi de Rugiland, habitaverunt in campis patentibus, qui sermone barbarico “feld”
appellantur. Quo in loco dum per trium annorum spatia morarentur, bellum exortum
est inter Tatonem atque Rodulfum Herolorum regem. Quos cum prius foedera
necterent, causa inter eos discordiae ista fuit. Germanus Rodulfi regis ad Tatonem
|
|