Bernardus Marango: Annales Pisani

39


recusaverunt. Pisani audientes quod pacem cum Ianuensibus habere non poterant, paucis
diebus postea, Guido quondam Fornarli et Bulgarinus Anfossi duas galeas suas repente
armaverunt, que in Caput Corsi unum Ianuensium galeotum cepere; deinde navigarunt in
Provinciam, et duos Ianuensium galeotos cum havere ceperunt, et unam magnam navem,
venientem de Garbo super Linguellam prendiderunt; que omnia plus V milibus libris valuere:
et sic Pisas cum nave et havere et Ianuensibus XXXII, XI kal. Augusti, rediere. Ianuenses,
audientes hec, VII galeas festinanter armavere et pro defendenda nave ac Pisanorum galeis
impediendis, usque Caprariam venerunt, quod minime facere potuerunt. Interea Pisani, videntes
victoriam duarum predictarum galearum, et maxime quia pacem habere non poterant,
XVII galeas repente armaverunt, de quibus VII obviaverunt predictis VII Ianuensium galeis ad
caput Sancti Mannati de Ilba; et die Sancti Iacobi, que est octavo kal. Augusti, solum VII
predicte Pisanorum galee cum predictis VII Ianuensium galeis bellum magnum fecerunt; et
gratia Dei, Pisani vicerunt illos, ac duas Ianuensium galeas cepere, nec non alias V infugaverunt,
et ex eis gladio occiderunt, ac in mari ex eis demersi, necati sunt, et quamplures sunt
vulnerati. Sic itaque cum honore et victoria, cum duobus iam dictis galeis, et CCCXX Ianuensibus,
Pisas V kal. Augusti rediere. De reliquis autem X predictis galeis, V navigarunt usque Usturam,
et quam plures Romanorum naves cum multo here cepere; et sic cum honore et havere
Pisas rediere. Alie viverunt in Provinciam, et ultra XL naves, inter magnas ac parvas,
et galeotos prendidere; quas omnes igne consumpsere, ac in profundum maris demersere:
et sic cum XL Ianuensibus et duobus milibus quingentisque librarum boni heris Pisas, cum
triumpho et letitia magna, pridie nonas Augusti rediere.
A.D. MCLXVII. Indictione XIIII. Cum Ianuenses audissent de victoria quam septem
Pisanorum galee in suas fecerant, et de V galeis que navigarunt in Provinciam, quod magnum
dannum eius dederant, hac contumelia et dolore vehementer moti, repente de nobilioribus
et fortioribus Ianue VI galeas, in quibus fuit Balduvinus Guercius, armaverunt. Predictis
VI galeis euntibus in Ilbam, unam Ianuensium galeam de corso venientem invenerunt, et eam
secum navigare rogaverunt; quas VII venientes super Vadan, VI Pisanorum galee, que ad
corsum faciendum se ibidem preparaverant in fugam converterunt. Alia quadam in Castilione
existente et fugam cernente, in earum predictarum VI galearum auxilio occurrit velociter. Quibus
Ianuensium galeis fere XX miliariis in alto pelago dolose fugientibus, tandem Balduvinus
Guercius cum suis, fremens ad bellum faciendum, cum VII Pisanorum galeis conversus est.
VII singule Pisanorum galee, prora ad proram Ianuensium galeas percutientes, congresse
sunt; cumque diu utrique dubia sorte preliarentur, et ab utraque parte mortui et vulnerati
multi essent, tandem Pisanorum VII galee, gratia et virtute Dei, Ianuenses illos vicerunt, et
duas meliores ex eis, in quarum una fuit Balduvinus Guercius, cum melioribus Ianue retinuerunt;
et ex eis quem plures occiderunt gladio, et reliquas V infugaverunt. Sic Pisas XII
kal. Septembris redierunt.

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio