Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 45

libro II


quia sola virtus est in sua posita potestate'. (7) Quandoque
ratio expositionis in clausula sequenti subiungitur, (8) ut si dicam:
'Qui fortunis alicuius inducti eius amicitiam sunt secuti
felicitate delapsa, omnes ab eo hi devolant festinanter. (9) Cum
enim recesserit ea res que consuetudini causa fuit nichil superest
quare possint in amicitia plus teneri'. (10) Item sunt quedam
sententie que sine ratione dupliciter efferuntur, (11) hoc modo:
'Errant qui rebus in prosperis omnes fortune impetus cogitant
se fugisse. Sapienter faciunt qui temporibus secundis adversitatem
casuum reformidant'. (12) Quandoque utramque sententiam
sua potest ratio confirmare, (13) hoc pacto: 'Qui addolescentum
pecatis ignosci cogitant oportere falluntur, quia etas
illa nec bona studia impedit nec virtutes. (14) At hi sapienter
agunt qui adolescentes digna correctione gastigant, ut virtutes
quibus omnem vitam tueri possint eas in etate velint ambigua
comparare' .
(15) Sententias autem raro convenit interponi, quia magis pertinent
ad morales: at si ex vita et moribus ubi expedit convenienter
summantur, multum afferunt hornamenti (16) Et dicitur
parabola iste color. Quod nos possumus proverbium appellare.

Torna all'inizio