Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 96


Ad quintum dicendum, quod quamvis fides praesupponat voluntatem, non
tamen praesupponit voluntatem iam amantem, sed amare intendentem, inquantum
est fides: quia non potest affectus in aliquo firmari per amorem in quo
intellectus non est firmatus per assensum; sicut etiam non potest tendere in aliquod
per desiderium quod prius intellectus non apprehendit. Unde iste est naturalis
ordo actuum, quod prius apprehenditur Deus, quod pertinet ad cogitationem
praecedentem fidem, deinde aliquis vult ad eum pervenire, deinde amare
vult, et sic deinceps, ut dictum est prius.
Ad sextum dicendum, quod fides non pertinet tantum ad vitam contemplativam;
immo est principium et activae et contemplativae, inquantum ostendit finem
utriusque.

Torna all'inizio