Salimbene de Adam: Cronica

Pag 43


Anno Domini MCCXV Innocentius papa tertius apud Lateranum
sollemne concilium celebravit. Hic etiam officium ecclesiasticum
in melius correxit et ordinavit et de suo addidit et de
alieno dempsit; nec adhuc est bene ordinatum secundum appetitum
multorum et etiam secundum rei veritatem, quia multa
sunt superflua, que magis tedium quam devotionem faciunt tam
audientibus quam dicentibus illud, ut prima dominicalis, quando
sacerdotes debent dicere missas suas et populus eas expectat,
nec est qui celebret, occupatus in prima. Item, dicere XVIII
psalmos in dominicali et nocturnali officio ante Te Deum laudamus,
et ita estivo tempore, quando pulices molestant et noctes
sunt breves et calor intensus, ut yemali, non nisi tedium provocat.
Sunt adhuc multa, in ecclesiastico offitio, que possent mutari
in melius, et dignum esset, quia plena sunt ruditatibus, quamvis
non cognoscantur ab omnibus.
Anno Domini MCCXVI obiit Innocentius papa tertius apud
Perusium mense Iulii, et in episcopali ecclesia iacet sepultus.
Floruit et viguit Ecclesia suo tempore retinens principatum super
imperium Romanum et super cunctos reges et principes universe
terre. Verumtamen principium maledictionis et dissensionis inter
Romanum imperium et Ecclesiam ipse fuit cum suis imperatoribus
Octone quarto et Friderico secundo, quem exaltavit et filium
nominavit Ecclesie. Ipse vero Fridericus fuit homo pestifer et
maledictus, scismaticus, hereticus et epycurus, corrumpens universam
terram, quia in civitatibus Ytalie semen divisionis et
discordie seminavit, quod usque hodie durat, ita ut de patribus
filii, iuxta illud propheticum Eze. 18, conqueri possint: Patres
comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt
. Et iterum
Iere. in Trenis ultimo: Patres nostri peccaverunt et non sunt,
et nos iniquitates eorum portavimus
. Ideo verificatum videtur in
Friderico verbum abbatis Ioachym, quod dixit Henrico imperatori,
patri eius, querenti de filio suo, cum adhuc esset puer, qualis
esset futurus. Respondit: «Perversus puer tuus, nequam filius
et heres tuus, o princeps. Ha Deus! Turbabit terram et sanctos
Altissimi conteret
». Ideo convenit Friderico quod de Assur sive
de Senacherib dixit Dominus per Ysaiam X: Ad conterendum erit

Torna all'inizio