Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 450


QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de peccato originali. Secunda de traductione
carnis.
Circa primum quaeruntur tria: 1. An pro peccato primorum parentum, in nos
isti defectus devenerunt quos sentimus, sicut necessitas moriendi, et huiusmodi,
per modum quo poena consequitur culpam; 2. Utrum defectus aliquis ex primis
parentibus in nos devenire potuerit qui rationem culpae habeat; 3. Supposito
quod sic, quaeritur, quid sit originalis culpa, quae a parentibus contrahitur.
ARTICULUS 1
Utrum defectus quos sentimus
sint nobis quasi poena pro peccato primi hominis
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod defectus quos sentimus, non sint nobis quasi poena pro peccato
primi hominis inflicta. Sicut enim dicit Seneca, «mors est hominis
natura, non poena». Inter omnes autem defectus mors maior est; unde et
finis terribilium a Philosopho, in 3 Ethicor., dicitur. Ergo nec etiam alii defectus
poenae deberent dici, qui naturam humanam consequuntur.
2. Praeterea, quaecumque inveniuntur in aliquibus ex eisdem principiis creata,
secundum rationem unam in illis inveniuntur, cum ex unitate principiorum pendeat
unitas rei. Sed mors, fames, sitis et huiusmodi inveniuntur ex eisdem principiis
in homine ex quibus in aliis animalibus, scilicet ex pugna contrariorum,
ex quibus corpus componitur. Cum igitur in aliis animalibus non sint sub ratione
poenae, nec in homine tamquam poenae erunt.
3. Praeterea, non magis peccavit homo quam Angelus, immo minus, ut supra
dictum est, 21 distinct. Sed Angelus per peccatum nihil amisit de bonis naturalibus
sibi collatis, ut Dionysius dicit. Ergo nec homo. Si igitur
de natura hominis esset ut corpus suum esset incorruptibile et impassibile, hoc
per peccatum non amisisset. Cum igitur amiserit, videtur quod non fuerit naturae,
sed gratiae. Ergo et privatio horum non sicut poena naturam consequitur,
sed sicut naturalis defectus.
4. Praeterea, omnis virtus naturaliter tendit in suum obiectum. Sed virtutis concupiscibilis
obiectum est delectabile secundum sensum. Ergo quod concupiscibilis
moveatur in illud, hoc non est poena, sed hominis natura, et similiter de
irascibili, et de aliis viribus. Sed ex hoc causatur pugna virium inferiorum ad
superiores quod unaquaeque virtus in suum obiectum movetur. Videtur ergo
quod huiusmodi pugna sit naturalis homini, et non poena eius, sicut dicitur.

Torna all'inizio