Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 150

Liber II


De certis et incertis rebus.
Cap. XXII.
Et praeteriti quidem temporis in hunc modum ratio se habet. Futurum tum in rebus certis, tum incertis versari diximus. Certas res voco, quas aut faciendas aut non faciendas esse, certa quadam animi sententia iudicamus, ut ea quae vel principium aliquod habent vel cursu aliquo naturae aut consuetudinis, certo quoque temporis spacio redeunt et quasi referuntur, ut si apparatum belli videamus, bellum futurum esse tanquam certa rem dicimus. Item, quum hyemem atque aestatem ex ipso naturae cursu recurrere singulis annis videamus, de his quasi de certis rebus loquimur. Item, quum annuos Romae creari magistratus longa iam consuetudine compertum habeamus, futura comitia tanquam rem certam expectamus magistratusque ante tempus quasi certos statosque petimus. Incertas vero res appello, quae neque principium, neque tempus quo gerantur, certum habent, sed in spe aut opinione aut coniectura aut rerum voluntatumque mutatione universae sunt positae. Et quoniam in utramque partem sine ullo discrimine possunt evenire, iudicia nobis libera non relinquunt. Huius generis exempla sunt: Utrum ego anno proximo Romae sim commoraturus, utrum Venetias, an aliam Italiae civitatem petiturus, utrum hoc anno Pontifex moriturus sit et quae sunt generis eiusdem, quae possunt in utramque partem evenire, ut diximus.

Torna all'inizio