Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 14


Teutonicum quemdam ab Imperatore in Atino relictum dolo interficit, et a iam dicto
rege apud Atinum quidam Roggerius de Foresta dirigitur.

MCXCII . Dictus Adenulfus Casinensis decanus facta compositione cum Dyopuldo
Rocce Arcis Castellano, qui se pro Imperatore gerebat, congregato militari et pedestri exercitu
in Campaniam, quos prece uel pretioque conduxerat, de Casino descendens ui cepit
castrum Sancti Petri monasterii mense ianuario, et bonis propriis spoliauit. De ciuitate
autem Sancti Germani usque ad ecclesiam omnium Sanctorum occupauit, non tamen absque
strage plurima Campanorum; et pace tandem hinc inde clamata, tota terra ipsi decano se
reddidit; et tunc de Sancto Germano nonnulli, qui dicti regis partem fouebant, in partem
alteram secesserunt, quorum bona omnia a Teutonicis sunt direpta.
Tunc idem decanus cum prefato Dyopuldo terram equitans hostiliter monasterii, relictum
castrum Plumbareole occupauit, ui cepit castrum Pignatari, castrum S. Angeli, Pontem
Curuum, Castellum nouum, Fracte, et quedam alia castra pro iam dicto rege se [tenentia].
Illis diebus Riccardus Caleni comes, qui erat pro parte regis Tancredi, uenit supra
Sanctum Germanum cum Roggerio de Foresta castellano Atini ad deuastandum. Captus est
eo anno Gottefridus Casertanus ab illis de Sancto Angelo et in captionem ductus, postmodum
a Malgerio Sorello iam dicto castellano Atini in custodiam traditus.
Dictus Dyopuldus aput Aquinum cum quodam regis Logotheta congreditur, quem
campestri bello fugatum deuicit, multis ex suis captis, multisque in lacu summersis, et ex
tunc uires crescunt ipsi Dyopuldo. Qui cum Conrado castellano Sorelle societate contracta,
equitant in terram Suesse, oues et boues nec non et miseros homines capiunt, et
eos ad se redimendum post multa tormenta compellunt. Tunc temporis uocatus ipse Dyopuldus
a Guillelmo Caserte comite, qui pro Imperatore erat, cum gente sua uado fluuium
Capue transiens iuit in Terram Laboris, et equitans super Capuam, exeuntem contra se
Riccardum Caleni comitem cepit, et ad roccam Arcis duxit captiuum.

Torna all'inizio