DE EXCELLENTIA HUIUS SACROSANCTAE BASILICAE. 
6. Quia igitur totus orbis terrarum huic sanctissimae Dei et beati 
Petri apostoli basilicae, cui Christus commisit oves suas, dicens: 
<< Pasce oves meas >> et << tu vocaberis Cephas >> , debitae subiectionis 
exhibet obsequium, multi ex diversis mundi partibus ob reverentiam 
eiusdem Apostoli hic conveniunt oratores, in tantum siquidem, quod 
multotiens vix ad altare possumus accedere, quibus nescientibus, 
vel ignorantibus quot et quam pretiosae reliquiae in hac sancta 
beati Petri basilica requiescunt, per istarum litterarum insinuationem 
cognitum esse volumus. Saltim quando hic conveniunt ad 
exorandum Dei filium dominum nostrum Iesum Christum et eius 
beatam genitricem semper virginem Mariam et sanctos apostolos 
Christi, et alios sanctos et sanctas pro remissione peccatorum suorum, 
pro societate supernorum civium et sanctarum animarum 
eos devote exorent. 
DE SANCTIS CORPORIBUS QUAE IN HAC BEATI PETRI BASILICA 
REQUIESCUNT ET QUIBUSDAM ALTARIBUS SANCTORUM. 
7. Sunt itaque in hac sancta Dei et beati Petri apostoli basilica, 
praeter sanctissimum altare eius, in quo ipse requiescit, quorumdam 
sanctorum altaria, vel potius oratoria, quorum ista sunt nomina: 
DE ORATORIO BEATAE MARIAE QUOD EST IN CHORO CANONICORUM. 
In choro canonicorum est altare vel potius oratorium beatae 
Mariae matris domini nostri Iesu Christi; in quo oratorio beatae 
recordationis Gregorius papa III recondidit, in honorem Salvatoris 
sanctaeque eius Genitricis, reliquias sanctorum apostolorum et multorum
  |  
  |