| quod [favente divina clementia]
 prospere vivimus, et corporis nostri membra,
 bellicis hactenus fatigata laboribus, deliciosa
 regni nostri dulcedine restauramus. Illo nihilominus
 non omisso, quo ad pacificandum
 statum fidelium, rebellium
 reliquias comprimendas, ex curis nostris, quas
 excitat sollicitudo prosperior, vigilias continuas
 exercere curemus.
 Cap. XXVI.
 Cremonensibus confortans eos in fide, et asserit
 se cito iturum ad partes illas, in exterminium
 rebellium.
 Etsi utilium exigente qualitate causarum,
 quibus consultius aliter fieri posse non
 vidimus, dudum regnum nostrum Siciliae
 praesentia nostra duxerit repetendum, vobiscum
 semper corde remansimus, et si permittente
 natura fieri potuisset, majorem corporis
 nostri partem providissemus vobiscum
 praesentialiter remansuram. Considerantes vero
 quod temeritas superstitiosa rebellium, dum
 deliciosae tantisper quieti nos deditos opinatur,
 improvide sibi plenam jam gloriam, ex
 absentia forsitan nostrae Majestatis, usurpat:
 pensantes etiam, quod vestra et aliorum nostrorum
 vota fidelium, dum praesentiam nostram
 anhelantes esuriunt, de facili possent assumere
 pro tam longa spei prorogatione rancorem:
 | 
 |