Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 40

Ep. 14


quod corpus Christi id est unitatem sancte ecclesie scindere non
expauit - pro his, inquam, culpis synodali eum iudicio excommunicauimus,
ut quem mites non potuimus uel seueri ad uiam
salutis Deo adiuuante reuocare ualeamus, aut si, quod absit, nec
districtionis quidem censuram pertimuerit nostra saltem anima
negligentie aut timoris discrimini non succumbat.
Si quis igitur hanc sententiam iniuste uel irrationabiliter prolatam
esse putauerit, si talis est ut sacris regulis intelligentie
sensum prebere uelit, nobiscum inde agat et, non quod nos sed
quod diuina auctoritas doceat, quod decernat, quod consona
sanctorum patrum uoce iudicet patienter audiens, acquiescat.
Nos tamen non estimamus quemquam fidelium qui ecclesiastica
statuta nouerit hoc errore teneri, ut non hoc, etsi publice non
audeat affirmare, uel in corde suo recte factum esse perhibeat.
Quamquam etsi nos, quod Deus auertat, non satis de graui causa
aut minus ordinate eum huiusmodi uinculo ligauerimus, sicut
sancti patres asserunt, non idcirco spernenda esset sententia, sed
absolutio cum omni humilitate querenda.
Vos autem, dilectissimi, qui iusticiam Dei non pro regia indignatione
nec pro aliquo periculo deserere uoluistis, fatuitatem
eorum qui de execratione et mendacio adnuntiabuntur in summatione
paruipendentes, uiriliter state et confortamini in
Domino, scientes quod illius partem defenditis qui insuperabilis
rex et semper magnificus triumphator iudicaturus est uiuos et
mortuos, reddens unicuique secundum opus suum. De cuius
multimoda retributione et uos certi esse poteritis, si usque in
finem fideles et inconcussi in eius ueritate perstiteritis. Propter
quod et nos incessanter pro uobis rogamus Deum, ut det uobis
uirtutem corroborari per Spiritum sanctum in nomine eius, et
conuertat cor regis ad penitentiam, ut et ipse aliquando cognoscat
nos et uos multo uerius amare eum quam qui nunc suis iniquitatibus
obsecuntur et fauent. Quodsi Deo inspirante uoluerit
resipiscere, quicquid contra nos moliatur semper tamen nos ad
recipiendum eum in sanctam communionem, prout uestra caritas
nobis consuluerit, paratos inueniet.

Torna all'inizio