cogito peragendom, nisi dominacioni vestre mee penalitatis et calamitatis
ostia reserare, si forte de throno tante benignitatis adveniat
reddere michi velle benivolencie graciam. Alioquin, de certo percipite
quod, nisi de propinquo vestra michi subveniat pietas, me dire
necis casui penitus subiacere.
14. Domine ad amatorem cum pace
Sapientis est inmutare propositum ac sui animi ab iure promulgatam
sentenciam revocare. Non est maius bellum quam coamantem
sentire languere. Non ergo debeo bellis contra illum insistere, de cuius
non possem victoria gloriari. Nam, quamvis vobis hucusque verbis resisterim
duris, introrsus tamen meus languebat affectus, cupiens plus
vobis consedare discordiam. Sed in hoc probavi tue penitudinis veritatem,
et nostri cordis amor amplius inde crevit. Tamen, alias non
talibus presumas me exprobare loquelis. Nam, si semper dare volueris
aures relatibus invidorum, doloris et scandali nobis materia non deerit.
Demom, culpis et offensionibus omnibus hincinde remissis, nil aliud nos
occupet omnino, quam dee Veneri semper offerre sacrificia consueta.
Hinc autem liber quartus, dulcoris dictaminum suavitate distractus,
dimisso aliquantulum capite, vult dormire.
Explicit quartus liber.
|
|