Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 32


<I.> Volo si possum, frater karissime Benedicte, vetustissime illi questioni
que frequens est et pene assidua in ore multorum de prescientia Dei et predestinatione
electorum quantum Deus ipse concesserit breviter respondere, quatinus,
etsi archana eius misteria sicut sunt in puritate sua penetrare nequimus, saltim
obiecta contra ipsa sophistica argumenta devitare possimus. Sic enim solent
opponere filii falsitatis, ut subtrahant a bono proposito filios veritatis: si Deus
prescivit istum reprobum – et prescientia Dei falli non potest – vacat omnis
sermo, inane est quodcunque studium, superflua est quelibet disciplina, quia que
prescita sunt a Deo inmutari non possunt; item, si predestinatorum aliquis perire
nequit, salvari autem nequeunt qui predestinati non sunt, nec predestinato obest
mala facere nec non-predestinato prodest niti ad benefaciendum.

BENEDICTUS: Quia inspiravit tibi Deus id sponte subire laboris quod eras a
me et a multis aliis exorandus, queso ut primo dicas nobis unde sumpta est huius
questionis origo et qui hec tam impie probare contendunt quibus auctoritatibus innitantur.

IOACHIM: Ad hec valentius roboranda assumunt in argumentum perfidie
illud Apostoli in epistola ad Romanos: Quos prescivit hos et predestinavit, et
quos predestinavit hos et vocavit, et quos vocavit illos et iustificavit
; et infra de
duobus pueris: Cum nondum nati fuissent aut aliquid egissent boni vel mali, ut
secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus set ex vocante
dictum est: maior serviet minori
; et paulo post: Miserebor cuius misereor et
misericordiam prestabo cuius misertus fuero; et: Non volentis neque currentis
set miserentis est Dei
; et: Ego indurabo cor pharaonis; et quod gravius urget:
O, inquit, homo quis es tu qui respondeas Deo? An non habet potestatem figulus
faciendi ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?

divina, quasi ipsa tantum predestinatio aut prescientia Dei causa sit homini
perditionis et salutis. Quodsi hec ut volunt ita segniter admittenda censemus,
mox erunpunt e latere velud quedam castra divinorum eloquiorum insurgentium
contra eos qui occasione illarum auctoritatum confundunt in homine libertatem arbitrii.

Torna all'inizio