De Lucifero notanter. Utrum dyabolus, semel 				  c.81v.a  
in temptacione victus, possit amplius temptare. 
Prelacio inter demones. Mammone sunt divicie. 
Rubrica 20 
De Lucifero multa posuisse recordor in li.  de Angelis, c. V, 
VI, XV; in hoc li., c. XIII, XXII; in li. de Aer. , c. II; sed 
plenissime in li. Stel. fix. , c. XXX  et notanter in li. Vir, c. 
Brutus.  Hic notes quid de ipso scribat Magister Sentenciarum 
"  Opinantur – dicens - quidam in Inferno fuisse relegatum 
Luciferum, nec habuisse potenciam nos temptandi ab 
eo tempore quo, temptans Christum in deserto et in passione, 
ab ipso victus est. Et hoc affirmant propter id Iohannis 
XIX Apo. : ‘Cum consumati fuerint mille anni, solvetur Sathanas  
de carcere suo, et exiet et seducet gentes’; quod 
enim erit in novissimo tempore Antichristi. Nec desunt qui 
credant illo tunc in Infernum Luciferum fuisse demersum 
semper in quo fuit precipitatus a gracia"  . Require in eodem 
li., c. XV, XX Potest ex dictis non inmerito dubitari utrum 
dyabolus, in temptacione sua superatus, possit amplius temptare  
alios de vicio in quo semel ab aliquo victus sit.De quo
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |