Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 4r


Utinam, iudices, adversarius meus eo animo esset, ut, que ab ipso in rem publicam et in omnes cives infeliciter gesta sunt, potius aliquis humanus error, excuset. Quam aperta iniquitas ut spontanea malitia omnem ille apud vos defensione affert, sed nihil unquam ab eo nisi simulate et per insidias gestum fuit. Omnes eius cogitationes, omnia consilia eo referebantur, ut cum invidia et odio multorum in nostram rem publicam sue opes crescerent. Hoc forte, iudices, quo animo ab illo facta sunt nondum animadvertitis, sed omnia ita esse non vos fugiet, si exitum consiliorum suorum cum incommodis civitatis nostre comparare volueritis. Et tamen, quum ita animo affectus sit, non dubitat me apud vos, quod non sincere questuram urbanam gesserim, accusare, quasi – accusando – alium odium vestrum et aliorum civium posse leniri hoc modo speret. Utinam autem animus satis vos admonet, quid de huiuscemodi homine iudicare vos conveniat.
Nisi maiores nostri, iudices, graves penas in eos excogitaverunt, qui aliquid scelus aut improbe factum admiserint, nulla tamen maiora statuerunt aut exquisita supplicia, quum ubi ipsa crimina multis flagitium infamiamque attulerunt. Hoc si adversarius meus consilio et ratione animadvertisset, non huc proventum esset ut turpitudo eius et infamia nunc pene ad omnes cives nostros pertineret, qui si nunquam in urbe nostra natus esset, multo feliciores vos omnes iudicarem. Nulla igitur pena potuit in eum tanta decerni, que satis esse possit maximo eius flagitio et facinori.
 
De vi et potentia in invidiam.
 
Conveniebat, iudices, plura equitati et legibus civitatis, quam viribus corporis et robori membrorum concedere, quibus semper ad oppressionem bonorum civium velut gladiator aliquis aut sicarius abusus fuit. Hac enim audacia nuper fretus, iudices, nulla reverentia aut metu legum vestrarum motus, imperium de fundo meo deiecit ac servos meos multis verberibus affecit, quod illum inventem in villam meam verbis ausi sunt inhibere. Quare, iudices, leges nostras in ius meum defendite, ne glorietur vim in civitate nostra

Torna all'inizio