Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 10


Apluda est genus minutissimae paleae frumenti sive panici,
de qua Naevius (Com. 117): «Non hercle apluda est hodie,
quam tu, nequior.» Sunt, qui apludam sorbitionis liquidissimum
putent genus, quod flatu deiciatur et quasi adplodatur.
Aridum proprie est, quod naturalem humorem amisit. Dicitur
autem per contrariam significationem, quod inrigari desierit.
Nam ardeuein Graece inrigare est.
Aptus cum propria significatione intellegatur, poni tamen
solet pro adepto, sicut [et] apisci pro adipisci.
Area proprie dicitur locus vacuus, quasi exaruerit et non
possit quicquam generare.
Angulus a Graeco ankulon venit, sive ab eo, quod est engus,
id est prope, quod aduncantur quae ex diverso coacta faciunt
anguli formam.
Adfines in agris vicini, sive consanguinitate coniuncti.
Anclare haurire a Graeco descendit. Livius (trag. 30): «Florem
anclabant Liberi ex carchesiis.»
Anclabris mensa ministeriis aptata divinis. Vasa quoque
in ea, quibus sacerdotes utuntur, anclabria appellantur.
Ancunulentae feminae menstruo tempore appellantur: unde
trahitur inquinamentum.
Antras convalles vel arborum intervalla.
Arferia aqua, quae inferis libabatur, dicta a ferendo; sive
vas vini, quod sacris adhibebatur.
Affatim dictum a copia fatendi, sive abundanter. Livius

Torna all'inizio