: Graphia aureae urbis

Paragrafo 46


46. De ordinatione militum. Milites calcaria accipiunt: a tribuno,
loricam a dictatore, lanceam et scutum a campidoctore,
caligas ferreas a magistro militiae, galeam cristatam a caesare, cingulum
militare cum signis, gladium, anulum, armillas, torques et
dextralia ab imperatore.
Differentia [clipeorum]. Clipei sunt maiores scuti; scuta sunt
quae in medio habent umbonem, id est umbilicum. Equites ferunt
scuta, pedites autem clipeos. Ancilia sunt brevia et rotunda scuta.
Pelta sunt brevia scuta, in modum lunae mediae facta.
De equis. Equorum tria sunt genera: unum generosum, praeliis
et oneribus aptum; alterum gregarium, ad vehendum, non ad
equitandum aptum; tertium ex permixtione diversi generis ortum,
ut mulus, qui iugo pistorum subactus, molendo tardus ducit in
giro molas.
Colores autem eorum diversi sunt: vadius, aureus, roseus, mirteus,
caeruleus, gelbus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus,
guttatus, niger.

Torna all'inizio